Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per
Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu
Christo
qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos
de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris
nostri
cui est gloria in saecula saeculorum amen
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit
in gratiam Christi in aliud evangelium
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et
volunt convertere evangelium Christi
sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis
praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis
evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus
placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
notum enim vobis facio fratres evangelium quod
evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per
revelationem Iesu Christi
audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo
quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam
illam
et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere
meo abundantius aemulator existens paternarum mearum
traditionum
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae
et vocavit per gratiam suam
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in
gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed
abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et
mansi apud eum diebus quindecim
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem
Domini
quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in
Christo
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos
aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
et in me clarificabant Deum